Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 564 --

inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: [ERROR: no reftable :] Daniel 10 Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum. [ERROR: no reftable :] Ioannes Baptista Quid de Ioanne Baptista dicam? in matris utero sanctificatus, de muliere genitis pręlatus, plus quam propheta habitus, deserti angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: [ERROR: no reftable :] Matth. 3 Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas compenset. Atque ita [ERROR: no reftable :] 35 in cubilibus (ut Esaias ait) in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci | et erit ibi semita, et uia sancta uocabitur. [ERROR: no reftable :] Ad Thessa. 4 Hoc est quod Apostolus nobis suadet, ut deponamus ueterem hominem, qui corrumpitur per desyderia erroris, et induamus nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate ueritatis. hac tali negociatione talenta nobis credita duplicantur. et qui super pauca fidelis fuerit, super multa constitutus intrabit in gaudium Domini sui. Super omnia uero cauendum est, ne dum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.