Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 36r --

regni cęlestis claues ipso tradente accipere meruit. Ad eiusmodi fletum Iacobus apostolus nos inuitat dicens: [ERROR: no reftable :] Iacobi 4 Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo | miseri estote et lugete et plorate | risus uester in luctum conuertatur | et gaudium in moerorem | humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos. per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: [ERROR: no reftable :] Ad Corin. 2 7 Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur. [ERROR: no reftable :] Matth. 7 Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: [ERROR: no reftable :] Iob 16 Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt. Daniel

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.