Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 35v --

cum inuenta fuerit, humeris reportatur pastoris. Et fit gaudium in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente magis quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Denique poenitenti in cruce latroni Christum-que confitenti ab eodem responsum est: [ERROR: no reftable :] 22 Hodie mecum eris in paradiso. Et in Apocalypsi beati dicuntur, qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent ciuitatem. Beati sunt qui peccatorum maculas lauant. sed eas in sanguine Agni lauari oportet. quia poenitentia nihil iuuaret, si Christi passio sub maledicto uenundatos non redemisset. Lauantur itaque in sanguine Agni, qui in Christum credentes eius misericordiam poenitendo et sperando implorant | et eodem miserante | bonum quod cupiunt, consequuntur. Neque enim nisi fideles forent, quos peccasse poenitet, per portam, id est, per ipsum qui ait: Ego sum ostium ouium, ciuitatem illam patriam beatorum perpetuam atque perennem ingredi potuissent. Quanta conferat nobis poenitentia diximus, nunc qualis esse debeat, ut ea conferantur, dicemus.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.