Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 556 --

Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi apostoli uerba satis declarant, ubi ait: Siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt. Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit, aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore, aut non fuisse profuturum, si datum esset, aut, ne daretur, peccata nostra obstitisse. Si uero ex sententia successerit petitio, gratias Deo agamus neque quicquam nostris meritis, sed totum eius erga nos benignitati deputemus. De orandi ratione satis dictum sit. Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus, de peccatorum poenitentia, sine qua omnino placere non possumus, tractandum uidetur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.