Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 556 --
Quamdiu suspenso animo fuit,
possit-ne id sibi a Domino pręstari,
quod rogabat, non accepit.
Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit
et se iam uere credere
nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit,
filium, pro quo orabat, sanum recepit.
Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi
apostoli uerba satis declarant,
ubi ait:
Siquis indiget sapientia,
postulet a Deo,
qui dat omnibus affluenter
et non improperat,
et dabitur ei.
Postulet autem in fide nihil hęsitans.
Qui enim hęsitat,
similis est fluctui maris,
qui a uento mouetur et circumfertur.
Non ergo ęstimet homo ille,
quod accipiat aliquid a Domino.
Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos,
qui uel de religione quicquam dubitant
uel in peccato aliquo perdurant,
pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse
constat,
orantes non exaudiri.
Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo:
Petitis, et non accipitis,
eo quod male petatis.
quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur,
cum ait:
Odientes me disperdidisti.
Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret;
ad Dominum, nec exaudiuit eos.
Contraria his agamus oportet,
si uolumus, ut petita nobis concedantur;
ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus |
et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt.
Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit,
aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore,
aut non fuisse profuturum, si datum esset,
aut, ne daretur, peccata nostra obstitisse.
Si uero ex sententia successerit petitio,
gratias Deo agamus
neque quicquam nostris meritis,
sed totum eius erga nos benignitati deputemus.
De orandi ratione satis dictum sit.
Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus,
de peccatorum poenitentia,
sine qua omnino placere non possumus,
tractandum uidetur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|