Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 551 --

Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Et iterum: Siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabo uobis. Quid ais, Iudee? Quid tu, Mahumetane? Quid uos omnes, qui in Christum non creditis? Nonne in cassum cęleste bonum speratis, quia illud in nomine Christi non petitis? Non enim potestis in eius nomine petere, quem non recipitis fide, quem Dei Filium esse negatis. Suis autem fidelibus ille ait: Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis petetis, et fiet uobis. Manemus in Christo cum credimus, manent in nobis uerba Christi cum ea operibus comprobamus. Hoc si pręstabimus, nubes cęlos-que penetrabit oratio, et illi beati spiritus, qui Tobię preces offerebant Domino, etiam nostras offerre curabunt. Et sicut in Apocalypsi scriptum est: Fumus incensorum de orationibus sanctorum ascendit coram Deo de manu angeli, ita et nostrę orationes ascendent. Neque ulli dubium esse potest, quin ille cuncta, quę petierit, a Domino impetraturus sit, cuius internuncii spiritus ipsi angelici esse non dedignantur. Neque enim hoc ideo permittit omnium pręscius et semper ubique pręsens Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur. Reliquum erit, ut re bene gesta hinc decedentes a Domino coronemur. Sed iam de illis quoque pauca dicamus, quorum preces uel nullius uel minimi momenti sunt, ut simul discamus nos eorum dissimillimos esse oportere, si diuinum nobis fauorem precum laudum-que cultu cupimus conciliare.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.