Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 550 --

Sanctos ergo in auxilium nobis inuocemus, quia in psalmo est scriptum: Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Et Iacobus apostolus: Multum ualet, inquit, deprecatio iusti assidua. Plus potuit unius Moysi oratio quam multorum arma. Illo nanque orante uictę sunt inimicorum copię, quo tacente superabant. Ad Elię prophetę preces cęlum dedit pluuiam et terra fructum, cum trium annorum et sex mensium siccitate cuncta in agris exaruissent. Idem uiduę Sareptanę inopiam farinę olei-que copia exhuberare fecit filio-que eius mortuo, cum orasset, uitam instaurauit. Eliseus quoque Deum precatus, uiginti ordeaceis panibus centum uirorum famem saturauit, ita ut etiam reliquię superfuerint. Deinde Sunamitidi hospitę diu sterili prolem a Domino exorauit et, qui natus fuerat, puerum uita defunctum reuiuiscere fecit. Postremo Naman Syrum leprę morbo laborantem sanitati restituit. Nec terrenis corporibus modo, uerum etiam cęlestibus iusti atque fidelis hominis pręualet oratio. Iosue, Israhelitici exercitus dux, oblatis Deo precibus solem et lunam stare compulit, donec inimicos ad fugam conuersos persecutus internicione delerat. Pro Ezechia rege supplicante angelus e cęlo delapsus pugnauit et Assyrios, qui ipsum obsederant, concidit: centum octoginta quinque milia uirorum una nocte fuere desyderata. Nullus unquam exercitus tam feliciter armis conflixit quam eo tempore sua solus Ezechias oratione. Sed etiam quando graui morbo affectus se moriturum audisset, longiora uitę spacia oranti quindecim anni additi sunt. Longum esset referre Veteris Nouę-que Scripturę miracula percurrendo, quanta uis atque uirtus precum sanctarum sit, quot mortuos ipsi etiam Christi discipuli suscitarint, quot cęcis uisum, quot claudis gressum, quot incurabili ęgritudine oppressis pristinam restituerint sanitatem. Audi insuper, quod ipsa Veritas dicat: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti. Et: Omnia quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et alibi:

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.