Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 549 --

instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi apostoli sententia est: Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera et in crucem actus mortiferas plagas patiebatur, orauit Patrem ignosci-que eis postulauit. Quanti autem id meriti sit, primus martyr Stephanus ostendit, qui iis, a quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.