Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 414 --

uidetur, uocabulum imponi debet. unde et puppim pro naui: et animam pro homine quandoque legimus apud autores. Pręstat autem Legi Euangelium. quia in Lege futurorum signa erant, quę in Euangelio impleta uidemus. illic typus et umbrę, hic ueritas et umbrarum caliginem dissipans desiderata lux. Illic pręterea per seruos suos nobis locutus est Deus: hic per filium. et tunc quidem in Adam mortui eramus, nunc uiuimus in Christo. Explicata tandem rerum: quas aggredimur, propositione: inscriptionis-que ratione ostensa | reliquum est: ut Spiritu Sancto aspirante uela pandamus: et ab ipsa, quam Deo debemus fide: illo beneiuuante institutum opus auspicemur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.