Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 544 --

futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam. Vtroque enim somnio Daniele interpretante didicit | futuram regni cladem | et suimet qui felicissimus putabatur, extremam miseriam. Pilati etiam uxor in Euangelio multa per uisum se passam conquęritur propter Christum, et marito ut missum illum faceret, nititur persuadere. Hoc quoque obseruandum, quod iniqui insomniorum suorum quid portendant ignari a sanctis interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit.

De oratione frvctvosa. Caput IX

Sanctarum uigiliarum propria est quam Deo offerimus oratio. opportune igitur nunc de illa disseremus. Ad Philippenses scribens Apostolus: [ERROR: no reftable :] Ad Phil. 4 Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum. In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus. Habes orationis formam; disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. [ERROR: no reftable :] Matth. 6 Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est solitudo. Nam et Dominus noster, ut se nobis imitandum proponeret, [ERROR: no reftable :] Matth. 14 dimissa turba (sicut euangelista ait) ascendit in montem solus orare. Hac profecto de causa a suis etiam discipulis quandoque se submouit. ut cum diceret: [ERROR: no reftable :] Matth. 26 Sedete hic donec uadam illuc et orem. [ERROR: no reftable :] Luc. 22 Et sicut Lucas ait, auulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Locus igitur ab omni strepitu uacuus,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.