Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 25r --

ea neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. [ERROR: no reftable :] Secundum. Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ne contemnere uideare, quod pręcipue oportet reuereri. [ERROR: no reftable :] tertium. Memento ut diem sabbati sanctifices. Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. [ERROR: no reftable :] Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et uobis, ut omnes dies profesti sint, nullus festus, ut potius manuum labore occupetur animus quam nihil agendo male agere assuescat. Nullus igitur sit uobis Dominicus dies, ne ipsum qui Dominicus est, in diabolicum conuertatis, dum eo toto tempore, quo ab operibus uacui estis, non tam Domino quam diabolo seruitis. Itaque nunc quidem ad uos pertinere arbitror hoc quod dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices, cum nequaquam sanctificetis eum, sed polluatis. Vt autem et ad uos pertineat, redite iam ad mentem et intelligite: ideo festis diebus a secularibus negociis feriandum pręcipi, ut exerceamur in diuinis | et non ut hauriendis luxuriis uoluptatibus-que incumbamus. Et hęc sane pręcepta sunt, quę ad Dei duntaxat cultum spectant. reliqua uero circa charitatem, quam proximis debemus uersantur. [ERROR: no reftable :] Quartum. Honora inquit patrem tuum et matrem tuam, ut sis longęuus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Natura ipsa nos prouocat | gratis parentes nostros colere et amare | quanto magis hoc facere debemus, cum etiam pręmium proponatur longęuitatis? Neque si quosdam imprimis parentum studiosos parum diu uixisse noueris, de promissione diffidas. Ideo terrenum et temporale bonum interdum cito subducitur, ut cęleste et ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur .

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.