Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 24v --

apostolo negationem. [ERROR: no reftable :] Luc. 5. Igitur si mercaturę negociationi-que operam impendis, desine usuris rem quęrere | atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue | et tantum uitę necessariis contentus esto, [ERROR: no reftable :] Luc. 19. sicut fecit Zacheus | ac tum demum poteris esse discipulus Christi, cum desieris esse mammonę seruus. Porro, si Venereę uoluptatis obscoenitatibus es pollutus | et tua te accusat conscientia, ingemisce compunctus, ora ut munderis. mundata autem conscientia per confessionis poenitentię-que sacramentum | dicet tibi Dominus, quod ante dixit adulterę: [ERROR: no reftable :] Io. 8. Vbi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. vade, et noli amplius peccare! Pręterea si forte odio habes fratrem tuum, si rapuisti, si percussisti, si occidisti, confitere crimen, dic te dignum supplicio, sed tamen ut misereatur tui Dominus instanter postula. [ERROR: no reftable :] Lu. 23. Vis nosse quantum hoc tibi profuturum sit? ille qui sic peccauerat, sic poenituerat, de cruce ascendit ad paradisum | angelorum-que fit socius, qui fuerat latronum. Ceterum si etiam omnium maximum scelus commisisti, hoc est, si Christo renunciasti | et uel Iudaica uel Machumetana uel aliqua alia impietate subuersus es, cogita quo excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras | et iam cum mortuis computatus. Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima uix-que ullo calculi numero comprehensibilia. [ERROR: no reftable :] Luc. 7. Igitur ne multitudo criminum spei tuę detrimentum faciat, respice mulierem illam, cui quotidiana delicta

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.