Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 24r --

et dominus, cui nihil est absconditum, sicut olim Iudeis, ita etiam nobis exprobret dicens: [ERROR: no reftable :] matth9 Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris? Primo suggestioni lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio. Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas tollitur, uoluntas peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii perniciosi-que ingerent cogitatus, pręteruolare pręter-que labi sinantur. Non habebunt in corde nostro ullum remorandi locum, si contraria illis coeperimus cogitare | et uitii uirtutis-que finem taciti perpendere. Breuis est uitiorum uoluptas, sed ęternum supplicium. Breuis est uirtutis exercendę labor, sed inęstimabile et infinitum pręmium. Facessat igitur malignę cogitationis mortifera delectatio, quę incautos in barathrum pręcipitat inferni. Maneat autem diuinorum operum diuinarum-que legum meditatio salubris, quę nos ad cęleste regnum transmittat et sanctorum angelorum faciat esse consortes. Veruntamen si ad purę contemplationis donum cupimus peruenire, non solum scelestę cogitationes uitandę erunt, sed etiam futiles ac uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur. Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: [ERROR: no reftable :] pver3 In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: [ERROR: no reftable :] ps. 93 Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt. Confecta est prima propositi operis pars, quam titulo Fidei applicandam censuimus. nunc de spe, et quę illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus.

Finit Liber primus.

LIBER. SECUNDUS. SPEI. De spe venię. Caput I

Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo | agamus poenitentiam et speremus ueniam, et miserebitur nostri Deus noster. [ERROR: no reftable :] Matth. 4. Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur | modo autem quam misericors est Dominus, quam facile iis quos delicti poenitet, ignoscat uideamus. ut et ipsi nobis remissurum delicta confidentius speremus, cum aliis quoque multis eum remisisse ex Euangelio didicerimus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.