Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 13v --

quid ad te? quam uoluptatem ex eo capies, si non audis quid de te post te dictitent homines? Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt, de mortuo nonnihil obloqui. quippe cuius iam neque beniuolentiam captent | neque uim formident. Sed esto ut lauderis et in ore uiuas multorum | et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt perferant | nunquid nuncio isto illa tibi leuare cruciatus poterunt | et non magis grauare, si ideo te noueris fuisse damnatum, quia non uirtuti laborasti dum uiueres, sed glorię | et hominibus magis placere quam Deo solicitus fuisti? Quam igitur imprudenter, immo quam stulte inanis gloria quęritur , quę etiam in infamiam uerti potest, et si non uertatur, uel ignorata nihil iuuat | uel cognita plus doloris ei cuius est affert quam consolationis. [ERROR: no reftable :] Luc16 Quid profuit diuiti in Euangelio quotidie splendide epulari, purpura bysso-que indutum in publicum procedere, a plurimis honorari? aut quid nocuit Lazaro mendico canibus tantum qui hulcera ejus lingebant, esse notum? Si hic defunctus ab angelis in sinu Abrahę collocatur, si ille in inferno sepelitur | et in igne ardet | et gutta aquę indiget | et nullum supplicii finem sperat? Vtriusque exitum consydera et iam magis optabis inglorius et ignotus Deo seruire | quam quęrendę laudis gratia | urbibus ac prouinciis imperare. Nunc reliqua, quę ad mortem hominis pertineant, Euangelii loca percurrendo, more holitoris inter salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus. Naturale est omnibus animantibus mortem timere | In his tamen quę ratione utuntur idest in hominibus, timorem istum a natura insitum | uitę immortalis cupiditas superat ac uincit. Vtrunque de Saluatore nostro euangelistę nobis prodidere. Sic enim in Mattheo legimus: [ERROR: no reftable :] Matth26 Coepit Iesus contristari et moestus esse. tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quanuis alii moestitię huius causam assignent non timori mortis, sed ei dolori quem capiebat ex perditione Iudę proditoris | aliorum-que in se credere nolentium. posset hoc tamen, quod propinqua iam passione est dictum , et ad metum mortis referri. non tam quia timuit, quam ut hac etiam in re, sicut in cęteris in se hominis naturam ostenderet. Separari autem a corpore nemo est qui uellet, nisi idem per separationem istam ad ęternam beatitudinem se transiturum speraret. Paulus Apostolus nunquam dixisset: Cupio dissolui, nisi cupitę dissolutionis causa potior subesset | quam in corpore uiuere. quam ipse ostendit continuo subiungens: et esse cum Christo. Christus autem postquam coepit contristari | uel ut alius euangelista ait, tedere et pauere , ex natura passibili et infirma, ex eadem paulo post dixit: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste! Sed quoniam ratio ipsa in nobis uincere debet naturalem carnis motum, nihil moratus intulit: [ERROR: no reftable :] Io14 Veruntamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. Ut semper Dei uoluntas pręferatur hominis uoluntati. Vis non timere mortem? crede in illum qui ait: Ego sum uia ueritas et uita. Hic est enim uia morum, ueritas fidei, uita retributionis. Propterea quidem etiam hortatur nos dicens: [ERROR: no reftable :] Io5 Amen, amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam | et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Quod si in Adam morimur et in Christo reuiuiscimus, si de morte nobis transitus est ad uitam, non est cur mortalitatem exui timeamus mox immortalitate induendi. tanto-que minus cum etiam corpus nostrum rursum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.