Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 742 --

procedat, sed siquis bonus | ad ędificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Audi | et Prophetam dicentem: [ERROR: no reftable :] ps. 33. Quis est homo qui uult uitam | et diligit dies uidere bonos? prohibe linguam a malo | et labia tua ne loquantur dolum. diuerte a malo et fac bonum; inquire pacem et persequere eam. Audi etiam apostolorum principem Petrum: [ERROR: no reftable :] epla. 3. Nolite reddere malum pro malo | nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicite. quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hęreditate possideatis. Memento quoque quod indignus habetur monachi nomine, qui tacere nescit cum oportet. dicente Iacobo apostolo: [ERROR: no reftable :] epla. 1. Siquis putat se religiosum non refrenans linguam suam , sed seducens cor suum, huius uana est religio. deinde ait: [ERROR: no reftable :] Idem. 3. Siquis uerbo non offendit, hic perfectus est uir; potest etiam freno circumducere totum corpus. Potest ergo omnibus corporis sensibus imperare, qui sic linguę suę fungitur officio, ut non delinquat. Recordare etiam ideo duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si male, perimit. Salomonis hęc sententia est dicentis: [ERROR: no reftable :] pue. 3. Qui custodit os suum, custodit animam suam, qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. et iterum: [ERROR: no reftable :] pue. 15. Lingua placabilis lignum uitę, quę autem immoderata est, conteret spiritum. et rursum: Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. lingua sapientum ornat scientiam, os fatuorum ebullit stulticiam. Quę igitur malum dementia est , cum tui arbitrii sit linguam facere bonam, committere potius ut facias malam? Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: [ERROR: no reftable :] Iob 6. Non inuenietis in lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: [ERROR: no reftable :] Hie. 17. Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.