Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 147r --

cordis os loquitur. et quę procedunt de ore, de corde exeunt | hominem-que coinquinant. [ERROR: no reftable :] eccl. 19 E diuerso autem scriptum est: Qui odit loquacitatem, extinguit maliciam. Tacitus et sensatus honorabitur. Recordatus est Iob | duo quędam se fando emisisse, quę emissa nollet, et ait: [ERROR: no reftable :] iob. 39. Manum meam ponam super os meum. vnum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Hunc igitur imitemur | et poeniteat nos uerbositatis, qua certe non bis, sed millies lapsi sumus. quod-que multiloquio nos deliquisse meminimus, silentio emendemus. Bonos uiros taciti audiamus, ut discamus. Caueamus autem cum malis multum loqui, ne subuertamur. [ERROR: no reftable :] esa. 36. Rapsaci Assyriorum duci, cum Hierosolymam obsedisset | et plebem uerbis ad deditionem solicitaret, nihil respondere permisit Ezechias rex et suos tacere iussit. Corrumpunt enim bonos mores colloquia praua. [ERROR: no reftable :]Seuerus Sulpicius. Seuerum Sulpicium, qui diui Martini Turonensis episcopi uitam scripsit, cum se iam in senectute sua deceptum a Pelagianis agnouisset, silentium usque ad mortem tenuisse | Hieronymus tradit. ut quod per dicacitatem deliquerat, tacendo dilueret. Et tu ne lingua labaris, obserua quando loqui, quando tacere debeas. a Salomone diuinę sapientię uiro est dictum: [ERROR: no reftable :] ecclesiastes 3. Tempus tacendi, tempus loquendi. Os tuum aperi discere uolentibus, contendere autem rixari-que parantibus claude. neque nisi necessitate cogente respondeas, nisi utilitate suadente loquaris. Quicquid pręterea dicitur | superuacaneum est. De omni autem uerbo ocioso reddituri sumus rationem in die Iudicii. Quod si de ocioso, quid de turpi? quid de mordaci? quid de rixoso iram inimicicias-que prouocante? Audi Apostoli pręceptum: [ERROR: no reftable :] ad tim. scda. 2. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati. et iterum: [ERROR: no reftable :] Ad Ephe. 4. Omnis sermo malus inquit | ex ore uestro non

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.