Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 145r --

ea quę scripta sunt, non omnia iuxta litteram intelligantur. Spiritalis benedictionis meminit Apostolus, ubi ad Ephesios scribens ait: [ERROR: no reftable :] Ad Ephes. 1. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cęlestibus in Christo. Profecto qui huius benedictionis particeps est, eius conuersatio in cęlis est, non in terra. Proinde nec terrena bona ad eum spectant, qui his expeditus capere properat cęlestia. Nos ergo talem ante omnia benedictionem tam proximis nostris quam nobis ipsis impartiri semper optemus et precemur. qua impetrata | nec aduersa efficere poterunt, ut indignemur, nec prospera ut lasciuiamus. Bona igitur et dicamus omnibus | et optemus, ita tamen, ut semper animę ratio habeatur magis quam corporis. ut quod cuique ad beatitudinem adipiscendam accommodatius futurum sit, hoc etiam in pręsenti tempore contingat, siue id triste putatur, siue lętum. cum nihil tam graue sit, ut id non eleuet spes bonorum quę promissa nobis expectamus. Sic igitur benedicatur omnis homo qui timet Dominum, ut exhuberet frugibus uirtutum, ut bonorum operum foecundus sit, ut animę sanitate perfruatur, ut hostes inuisibiles uincat | et omnes carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. [ERROR: no reftable :] Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.