Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 144v --

liberis tuis. quia scriptum est: [ERROR: no reftable :] eccl. 3. Benedictio patris firmat domos filiorum. [ERROR: no reftable :] gen. 27 Benedixit Isaac filio suo Iacob, et Domino annuente cuncta quę illi in uotis fando congesserat, feliciter successerunt. [ERROR: no reftable :] ge. 49. Ipse etiam Iacob uita decedens benedixit nepotibus suis | Manasse et Ephraim | diuinitus-que inspiratus futuras filiorum sortes cecinit. Benedic seruis tuis. Christus Dominus benedixit discipulis suis. [ERROR: no reftable :] Luc. vltimo. Etenim sicut Lucas ait, ab eis in cęlum recessurus eleuatis manibus benedixit eis. ostendens, quod quicunque sua benedictione se dignum exhibuerit, ipsum in cęlum euntem sit secuturus. Benedic populo tuo. [ERROR: no reftable :] leui. 9. Moyses et Aaron sacerdos benedixerunt populo, et apparuit gloria Domini omnibus qui aderant | ut ait scriptura . Vt ergo benedicentium merita testaretur, miram manifestam-que sui splendoris uisionem oculis humanis obiecit Dominus | et quantum sibi benedicta seruorum suorum placeant aperte significauit. Atque ut benedicendi magis studiosos redderet, ipse quomodo benedicant docere uoluit. [ERROR: no reftable :] numeri 6. Sic inquit benedicetis filiis Israhel | et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus | et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi | et misereatur tui. conuertat

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.