Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 729 --

Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram. Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum: [ERROR: no reftable :] 1 Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum | et tardus ad iram. Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur. Obliuiscere iniurię, et de uindicta ne cogites. Impatientię uitium est ulcisci cupere. Patientię autem uirtus offensam memoria non retinere. Diuinę legis est pręceptum: [ERROR: no reftable :] Leui. 19 Non quęras ultionem, nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Deum time, et irasci quoque timebis. Obserua Apostolum dicentem: [ERROR: no reftable :] ad Ephe. 4 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis | cum omni malicia. Cui sententię Salomon astipulatur dicens: [ERROR: no reftable :] Eccl. 12 Aufer iram tuam a corde tuo | et amoue maliciam a carne tua! Hoc ipsum sanctus Propheta in psalmis iubet cum ait: Quiesce ab ira | et derelinque furorem | noli emulari ut malefacias. quoniam qui malignantur exterminabuntur. Nihil existimes laudabilius, nihil christiano dignius placabilitate atque clementia. et rursum nihil indecentius neque foedius immanitate, superbia, ira, impatientia. [ERROR: no reftable :] Leui. 4 Reticulum iecoris offert Domino, qui toleratione superat iracundiam. In iecore enim in ipso humore fellis irę receptaculum esse creditur. Et quoniam hoc sacrificium in Lege pro peccato offerri iussum fuit, puto quod is qui in omnibus patiens fuerit, et pręteritorum criminum facile ueniam consequetur | et in futurum innocentiam custodiet | seruata autem innocentia inter beatos computabitur. Super omnia uero proderit | mente reuoluere | tum quę patientibus proposita sint pręmia, tum qualia impatientibus tormenta. Cogitare quoque quanta pro nobis pertulerit Dominus, quanta omnes, qui nunc cum illo sunt sancti, ut tali Domino digni inuenirentur.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.