Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 719 -- reprimitur.
[ERROR: no reftable :]
Leuit. 24
Vbi nunc est illa Iudeis data Dei lex,
qua blasphemi lapidibus obrui iubentur?
qua quidam cum altero rixatus cum nomen Domani maledixisset,
extra castra eductus est |
ut hominum consortio indignus |
et lapidum ictibus interemptus linguę impietatem morte corporis persoluit?
Vbi est illud Babylonii regis uno miraculo conuersi edictum:
[ERROR: no reftable :]
Danielis 3
Quicunque Deum Sydrach Mysach et Abdenago blasphemauerit,
dispereat et domus eius uastetur.
Vos uero tot prodigiis,
tot miraculis in Dei ueri cultu confirmati,
eiuscemodi crimen dimittitis impunitum.
Qua in re plane ostenditis terrena uobis curę esse non cęlestia |
et nomen uos habere christianorum non religionem neque iustitiam.
Vir enim fidelis obturare statim manibus aures debet,
ne uocem Dominum suum maledicentis audiat,
uel repente auersus fugere,
ne sacrilegi oris petulantię fauere uideatur,
si manserit |
uel auscultarit |
et simul cum maledico ipso diuinam incurrat ultionem.
Quod si murmurantis populi contumaciam Deus iustus sępissime corripuit,
quomodo sceleratissimorum hominum impietatem non castigabit?
et si a murmuratione quoque aduersus Deum cauendum sit,
quanto magis a maledicto siue blasphemia?
Cum-que omnis impatientia iustitiam Dei non operetur,
non frustra de salute Philippensium solicitus Apostolus:
[ERROR: no reftable :]
Ad Philip. 2
Omnia inquit facite sine murmurationibus et hęsitationibus,
ut sitis sine querela |
et simplices filii Dei,
sine reprehensione in medio nationis prauę et peruersę.
Ex his ostenditur |
eum qui patiens est,
nunquam murmurare,
nunquam conqueri,
sed inter malos quoque mitem atque mansuetum esse |
et inter inquietos quietum.
Impatiens autem prius ipse suę inquietudinis causa est,
deinde etiam aliorum:
hos odit,
illis irascitur,
alios contumeliis,
alios afficit uerberibus.
ipse uero intra se iracundia ęstuat,
bile tumet,
liuore consumitur.
iuxta illud:
[ERROR: no reftable :]
Ecclesiastici 30
Zelus et iracundia minuent dies.
dum ergo alteri nocere affectat,
seipsum perdit.
Immo quod deterius est,
seipsum ęterna poena dignum efficit,
dum alterum odio atque maleuolentia persequi non desistit .
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|