Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 717 --

Hoc nempe illud est, quod Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 19 Qui impatiens est, sustinebit damnum, et cum rapuerit aliud apponet. Primo enim damno rapto, id est accepto | aliud applicat | et malis quibus affligitur, cumulum addit. Quid autem dementius | quam tribulationum pondus grauare linguę procacitate aut aliqua immodica animi perturbatione? Quicquid enim patienter toleratur, leuius fit. Quid etiam magis perniciosum | quam Deum iratum, cum placare humilitate debeas, impatientię tumore magis prouocare, ut citius pereas? Ideo rursum Salomon ait: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 14 Impatiens operabitur stulticiam. et iterum: Qui impatiens est exaltat stulticiam suam. Quomodo exaltat stulticiam? Impatientiam utique non refrenans prolabitur in iram, de ira in furorem, de furore in quandam beluarum feritatem, ut iam non modo impatiens, uerum etiam sęuus impius-que existat. Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. [ERROR: no reftable :] Cayn Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. [ERROR: no reftable :] filii Iacob Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. [ERROR: no reftable :] Abimelech Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. [ERROR: no reftable :] Saul Saul rex sacerdotes Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem extiterant. [ERROR: no reftable :] Athalia Athalia Iorami regis uxor defuncto Ochozia nepote regiam cędibus impleuit, neminem regii sanguinis relinquens uiuum, pręter unum Ioam, qui furtim subtractus fuit neci. [ERROR: no reftable :] Manahen Manahen Samarię rex Thersa oppido capto, ne quem in eo uirilis sexus uiuum relinqueret, mulieres etiam pręgnantes scidisse fertur. [ERROR: no reftable :] Herodes Herodes non minus in filios crudelis quam in hostes fuit, ut Iosephi historia testatur. et ut in Euangelio discimus, indigne ferens Christum puerum a magis adoratum, omnes Bethlemi infantulos qui bimatum non excesserant, interimi iussit, ipsum simul perdere uolens, quem qui ex illis esset ignorabat. [ERROR: no reftable :] Herodes Huius uero successor Ioannis Baptistę plus quam prophetę caput ad se deferri mandauit, ne de nece eius, a quo de adulterio se argui indigne ferebat, incertus esset. Ad talem ergo ac tantam animi truculentiam facile perueniet impatiens, nisi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.