Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 707 --

patientia autem probationem, probatio uero spem | spes autem non confunditur . quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. et iterum ait: [ERROR: no reftable :] ad Cor. 2 ca. 12 Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus in angustiis pro Christo. Gaudent ergo atque etiam gloriantur in pressuris huius mundi omnes sancti, et nos dolebimus? Doleat qui diffidit, gaudeat autem et glorietur, qui spem suam in Deo collocauit.

De exhortationibus ad patientiam martyrii. Caput XX

Quod si milites suos rex ipse cęlestis non in delicias et uoluptates huius seculi, sed in conflictum et certamen sęuientium persecutionum destinabat, ut uincentibus inęstimabilis boni donatiuum distribueret, profecto ad militiam eius nullo modo pertinere poterit, qui non ita se subiecerit, ut pro tuenda ueritate nec supplicia nec mortem subire recuset. Is demum Christo militat, qui sępe mundi turbinibus quatitur, et nunquam superatur.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.