Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 138v --

facta perquam huberem emisit segetem fidelium filiorum. O beata mors, quę mortalibus largita est immortalitatem, infidelibus fidem, et errantibus ueritatem, pereuntibus salutem | et pro Christo patientibus gloriam. Cui unquam regum principum-que terrę tantum boni attulere opes, delicię, amicicię, uictorię, regna, imperia, quantum uni fideli martyri sua tormenta? [ERROR: no reftable :] Petrus. Paulus. Stephanus Petrus per crucem, Paulus per gladium, per ictus lapidum Stephanus | atque alii per alias corporis afflictiones ascensum sibi ad cęlum parauerunt | et nunc omnes bonis perfruuntur ęternis, nunc cum Domino suo regnant, quia pro nomine eius mundi aduersa forti animo pertulerunt. Futurorum ergo bonorum spe errecti, etiam in tormentis animo gaudebant. [ERROR: no reftable :] Apostoli et cum flagellati fuissent apostoli, ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ad quod sane gaudium et nos inuitant atque hortantur | uolentes et martyrii sui habere socios | et glorię consortes. Vnde Iacobus apostolus: [ERROR: no reftable :] Iacobi 1 Omne gaudium inquit existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio fidei uestrę patientiam operatur | patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri et in nullo deficientes. Ipse etiam apostolorum caput Petrus: [ERROR: no reftable :] prima 4 Communicantes Christi passionibus gaudete, ut in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Vas electionis Paulus non solum gaudet, sed etiam gloriatur: [ERROR: no reftable :] ad Ro. 5 Gloriamur inquit in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.