Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 705 --

nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus uulnera patiuntur, mederi desyderant, dum denique in tenebris errantibus lumen ostendere ueritatis cupiunt. Qui enim calicem Domini per patientiam bibebant, inebriati sunt uino charitatis. ita ut pro illis quoque orarent a quibus cędebantur, illis uiam salutis aperirent, quorum immanitate ipsi trucidabantur. Magis eis dolori erat | persecutores suos errore interire | quam se illorum sęuitia excruciari morte-que affici. Omnibus itaque aduersariorum iniuriis fortior in ipsis erat dilectio. [ERROR: no reftable :] (!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim iniuriam remittere | Deus peccata non ignoscit. Nunquid in sanctorum martyrum consortium uenire poteris, qui illorum tolerantiam non fueris imitatus? Vindicari uis de inimico? et te Dei manet uindicta. Ipse qui tibi ignoscere uolenti parabat patientię coronam, iniuriam referenti debita impatientię ingeret supplicia. Amando inimicos, non ulciscendo ad martyrii gloriam peruenitur. et is cum Christo regnat, qui cum Christo pati mauult mala quam reddere. Martyr es, si bonum reddis pro malo. sin uero malum malo rependis, Christi aduersarius es, qui iubet et inimicos diligere. Hic nempe gloriosissimus fuit martyrum triumphus: pati iniuriam | et pro iniuria referre beneficium, uitam impendere | et animas lucrari Christo. Videbant impii quam illi constantes essent in proposito, quam parati ad omnia extrema subeunda prius | quam ut Christum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.