Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 138r --

pro Deo certarent. Vicerunt supplicia patientia, prophana imperatorum edicta constanti atque immota christiani nominis confessione. Deos deas-que colere compellebantur. illi uero his contemptis Christum crucifixum colendum adorandum-que esse asseuerabant. Cum hac sententia finire martyrii uictoria erat. Vulnera autem corpore excepta, membrorum lacerationes, exustiones | fidelis militiÄ™ insignia existimabantur | et inuictÄ™ uirtutis certissima testimonia. Atque ita Romani principes omnium potentissimi, urbium, prouinciarum, regnorum uictores a solis Christi seruis et inermibus et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud in sententiam aduersarii concedere |

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.