Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 701 --

quę ab eo acceperat, coepit esurire. Tunc autem et uirtute magis proficimus, cum contra casus aduersos luctamur. Hic enim solus campus est constantię, fortitudinis, humilitatis exercendę. In quibus dum laboramus, cętera conseruantur. Cum enim pręsentium rerum felicitas plurimis scatere solita sit uitiis, e contrario infelicitas ipsa custos innocentię sit necesse est | in his qui ante infelicitatem innocentes erant. Felicitas terrena luxurię ministra est; contaminat et confundit intelligentię puritatem. Inde mens cupidinibus corrupta inter turpe et honestum nullum agit discrimen | eo-que facillime inclinatur, quo malarum uoluptatum appetitus impellit. At uero in calamitatibus anxia solicitudine excussus animus, ignauię abiiciens caliginem sapientię luce incipit illustrari, et quo magis premitur, eo magis quidem ad sobrietatem rationem-que sese transfert. Tunc et fragilitatem nostram plenius recognoscimus | et summi Dei potentiam sublimius contemplamur. Ex rebus autem prospere fluentibus plerunque supra humanę conditionis uires efferimur , et dum plagas non sentimus, de ipso omnium quę in mundo accidunt plagarum autore minus cogitamus. [ERROR: no reftable :]Manasses Manasses dum feliciter regnaret, pessimus erat, amisso regno et in seruitutem redactus optimus euasit. Vnde ait Scriptura: [ERROR: no reftable :] paral. 2. 33. Et cognouit Manasses, quod Dominus ipse esset Deus. Non ergo antea nouerat | quam malis compellentibus uires illius consyderasset, quem in prosperitate contempserat. Hoc est quod in Hieremia dicitur: [ERROR: no reftable :] hier. 31 Castigasti me Domine, et eruditus sum. [ERROR: no reftable :]Paulus act. 9. act. 22. Paulus quoque apostolus ante lupus rapax Ecclesię-que persecutor, postquam autem Christi uoce perterritus incidit in cęcitatem, de lupo uersus est in agnum, et qui aduersus Christum steterat pro synagoga, pro Christo stare coepit aduersus synagogam, uim diuinitatis eius inter flagella expertus | et illum ipsum confitens, cuius confessores fuerat persecutus. Quod si tantum prodesse queunt aduersa, nonne fallitur, qui illa in malis ponenda arbitratur?



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.