Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 699 --

atque doctrina non in tranquillo, sed in tempestate probatur. Militis uirtus in certaminis discrimine noscitur. Christianus an Deum diligat, diuersitatibus experitur. Nec potest esse Christi famulus , qui cum illo laboriosa atque difficilia subire recusauerit . [ERROR: no reftable :] Luc. 14 Qui non baiulat inquit crucem suam | et uenit post me, non potest meus esse discipulus. et iterum: Qui uult uenire post me, abneget seipsum | et tollat crucem suam et sequatur me. Eis quoque qui in regno ipsius ad dextram et sinistram suam sedere petierant, respondit: [ERROR: no reftable :] Mat. 10 Mar. 10 Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? docens | glorię suę consortem fieri non debere, qui passionum suarum se non fecerit participem. Hęc itaque crux et hic calix sunt stigmata illa Domini nostri Iesu Christi, quę se in suo corpore portare Apostolus gloriabatur dicens: [ERROR: no reftable :] ad Cor. prima 5 Vsque ad hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cędimur et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus; persecutionem patimur et sustinemus; blasphemamur et obsecramus | tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Siqua talia tibi casu contingant, quę multi pro Christo sponte subire solent, de necessitate fac uoluntatem, libenter cuncta sustinendo, quorum patientia Domino tuo te redditura sit chariorem. Beatus eris si cum Propheta dicere poteris: [ERROR: no reftable :] ps. 16 Probasti cor meum, Deus, et uisitasti nocte; igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas; ut magis ad probationem tribulatio incumbat | quam ad correctionem. In illa enim iusti gaudent dicentes: [ERROR: no reftable :] ps. 65 Quoniam probasti nos, Deus | igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Et quoniam aduersitatum patientiam sequitur consolatio: Transiuimus inquiunt per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.