Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 462 --

es, quando alterum dolo seducere contendis. ab iniustitię enim uitio superaris, quoties alios fraude aliqua supplantare moliris. Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: [ERROR: no reftable :] Matth8 Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Non habet Christus ibi requiem, ubi stabulantur uulpinę fraudes et uolucrum instar alte se erigentis hominis elatio. fraudulentię autem comes est simulatio. Semper enim simulationibus utitur fraudulentus, aliud facie pręferens , aliud in corde occultans. Qui licet homines fallat, Deum non potest decipere. Si modestum, si pium, si castum, si denique iustum se esse finxerit, cum longe alius sit, nonne cum illis damnabitur, quibus dictum est: [ERROR: no reftable :] Matth23 Veh uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod de foris est calicis et parapsidis , intus autem pleni estis rapina et immunditia! veh uobis qui similes estis sepulchris dealbatis, quę a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et spurcicia . Quanto igitur melius id esse quod apparere uis, quam quod non es uideri uelle? Imbecillus quoque es, si committis ut te sibi subiiciat superbia | te-que arroganter incedere cogat. Ea superatus aliis pręferri concupisces | et plus honoris quam quod mereris tibi exhiberi postulabis. Quam rem scribis et phariseis exprobrans Dominus ait: [ERROR: no reftable :] Matth. 23. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua | et magnificant fimbrias. amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et salutationes in foro | et uocari ab hominibus rabbi. Ergo et inanis glorię cupido arrogantibus dominatur. de quibus in Euangelio Ioannis dicitur: [ERROR: no reftable :] Io11 Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Statuit ergo eos diabolus supra elatę iactantię pinnaculum , ut quo altius ascenderint, grauius elidantur cum ceciderint. Vis nosse quam infirmi sint qui sic corruunt? non ui coacti sed uerbis deliniti sua sponte labuntur. Diabolus enim

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.