Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 694 --

De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV

Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris? ęquo animo feras et ingratos. magis-que tibi proderit patientia tua | quam nocebit illorum perfidia. Ad hęc si etiam uerberibus afficeris, si opibus exueris, si torqueris et ad mortem posceris, talia sancti martyres perpessi sunt, talia pro nobis Dominus et Saluator noster non inuitus tolerauit. Denique nullus unquam sanctorum uindictam appetiit, sed omnes pro malo bonum reddere semper conati sunt. [ERROR: no reftable :] pha reg. 3 13 Vir Dei in Bethel manum Hieroboami regis aduersum se indigne extentam | atque ideo statim arefactam | fusis pro illo precibus restituit sanitati. [ERROR: no reftable :] Stephanus act. 6, 7 ICXC Stephanus pro illis a quibus lapidabatur orauit, sicut et pro suis crucifixoribus Dominus, ne illis imputaretur ad peccatum, quod ignoranter commisissent. [ERROR: no reftable :] Luc. 23 Io. 18 Iubemur pręterea maxillam nostram alapa percutientibus et alteram offerre, ut semper parati simus pro ueritate, pro iustitia, pro nomine Domini Iesu plura pati quam patimur. Alapa ille a seruo percussus non repercussit, sed humili responso ruborem iniecit

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.