Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 692 --

iustus et innocens Dominus, quare cum detractiones accipit, irascitur peccator seruus? Ille apostolis suis dicebat: [ERROR: no reftable :] ioan. 15. Si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis odio habuit. si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Quoties ergo patimur, quę in carne passus est Dei filius, quę passi sunt electi serui eius, ęquo animo toleremus. Non est seruus maior domino . aut fateamur nos, qui multorum criminum conscii sumus, indignos esse iniuria | et illum dignum, qui peccatum non fecit. uel illos qui Spiritu Sancto repleti erant, et tamen infestationibus impiorum hominum carere non poterant. Quod certe fateri nemo, nisi stultissimus fuerit potest. Dominus igitur omnium innocentissimus, omnium optimus, falsis criminationibus circumuenitur et tacet, accusatur et nihil respondet | ab hominibus diiudicatur hominum angelorum-que conditor atque dominator, et sustinet. Nos uero in peccatis geniti, in uanitatibus enutriti, nos inquam omnibus iniuriis digni, etiam ad leues offensas excandescimus, ringimur, furore replemur. Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: [ERROR: no reftable :] vii. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat iudicium meum | et educet me in lucem, et uidebo iustitiam eius. Iram ergo Domini perquam humiliter toleremus, quia peccauimus. tunc autem ab eo speremus lucem, cum per peccatorum poenitentiam iratum placauerimus. Neque enim aliter egit latro in cruce, cum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.