Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 691 --

iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris | et preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista dicere poteris: [ERROR: no reftable :] ps. 37. Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur | ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui | Tu exaudies me Domine Deus meus. [ERROR: no reftable :] mat. 15. Channanea. Sic certe exaudita est Cananea mulier pro filia supplicans, quando canibus comparata humili responso intimam cordis patientiam indicauit.

De patientia persecutionis. Caput XIV

Pauli apostoli, in quo Christus loquebatur, sententia est: [ERROR: no reftable :] ad tim. secunda cap. 3. Omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Quid ergo de aliorum inuidia querimur, si ea ipsa testis est nostrę in Deum pietatis ac religionis? Dominus noster Iesu Christus malorum inuidiam passus est. Cum ab hominibus expelleret immundos spiritus, dixerunt: [ERROR: no reftable :] mat. 12 In Belzebub eiicit demonia. Idem sola uerbi uirtute morbos curat, mortuos suscitat, et aiunt: [ERROR: no reftable :] ioan. 9. Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit. Si ergo pro benefactis male audit

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.