Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 690 --

patimur, ęternum quod speramus. Ideo Ecclesiasticus ait: [ERROR: no reftable :] eccl. 1. Vsque ad tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. et Apostolus: [ERROR: no reftable :] ad ro. 8 Existimo inquit | quod non sint condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in nobis. Quamobrem idem exclamat et ait: [ERROR: no reftable :] ibidem. Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Patienter ille quidem talia pertulit pro Christi nomine, nunc cum Christo bonis fruitur sempiternis. Quid ergo tam graue, tam triste atque acerbum esse potest, quod non sit libenter subeundum proposito tanto pręmio? Si persecutione inquietaris, audi Dominum dicentem: [ERROR: no reftable :] matth. 5. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si uerbis petulantibus lacesseris: Beati estis inquit cum maledixerint uobis homines | et persecuti uos fuerint | et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me | gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in cęlis. [ERROR: no reftable :]moyses numeri. 12. In perferendis igitur calumniis imitemur Moysi mansuetudinem. pro illis a quibus procaciter iactatus fuerat, solicitus orauit. precibus-que eius annuens Dominus Mariam quę de illo immodestius oblocuta fuerat, lepra exhulceratam sanitati restituit. [ERROR: no reftable :] reg. primo 10.11. Saul Imitemur Saulis ęquanimitatem, qui iam rex creatus cum ab inuidis probro afficeretur, dissimulauit se audire | et stipatores suos qui ulcisci uolebant iniuriam, prohibuit quidem | abstinuit-que uindicta. [ERROR: no reftable :] reg 2. 16 dauid. Imitemur et Dauidis humilitatem, qui Semeim non modo maledictis, uerum etiam lapidum ictu se prouocantem lędi uetuit | atque inoffensum dimisit. Cum enim filii Absalonis premeretur seditione: Forte inquit respiciet Dominus afflictionem meam, et reddet mihi bonum pro maledictione hac. [ERROR: no reftable :] tobię. 3 sarra. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.