Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 688 --

conuincetur. et cum dictum sit: Si uis ad uitam ingredi serua mandata, nonne obedientiam minus seruans ingredietur ad mortem | et uitę expers in interitum corruet sempiternum? Quid est enim quod psalmista in feruore spiritus Dominum affatur | et ait: [ERROR: no reftable :] ps. 119 Maledicti qui declinant a mandatis tuis, nisi quia a mandato declinantes cum illis futuri sint, quibus dicetur: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Cum-que dicat Dominus: Obedientiam uolo et non sacrificium, quid quęso prodest hostias orationes-que offerre, et ei quem laudas, quem deprecaris, cui supplicas, obedire nolle? [ERROR: no reftable :] Luc. 12 Iure igitur ac merito seruus ille qui cognouit uoluntatem domini sui, et non se pręparauit | et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. multis non ad numerum refertur , qui infinitus est in inferno, sed ad plagarum grauitatem, qua sola inter se differunt poenę damnatorum. ut qui magis peccauit, acrius torqueatur. Non solum igitur poenis ęternis, uerum etiam amarissimis afficientur | illi qui cognouerunt, et non obedierunt. Porro ut omnia mala quę contumacibus proposita sunt effugiamus | et simul bona consequamur sempiterna, Christus Dominus ut in omnibus, ita et hac in parte nobis imitandus est. Ipse ad Patrem | [ERROR: no reftable :] Mat. 26 Non sicut ego uolo inquit sed sicut tu. et alibi: [ERROR: no reftable :] Io. 14 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Christus itaque Dominus noster factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum. Si ergo cum Christo exaltari cupimus in gloria, cum Christo prius prosternamur in humilitate | Deo ante omnia obediendo, deinde hominibus illis, quorum iussa exequentes Domino seruimus. Illorum uoluntatem nostrę uoluntati semper pręferamus.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.