Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 687 --

ignoratione excusabatur, populo intercedente liberatus est. Quod si etiam ignoranter peccanti irascitur Deus, quanto magis ei, qui sciens prudens-que delinquit | et pręsidum suorum contumaciter spernit imperia? [ERROR: no reftable :] exodi 1 Spernenda tamen sunt, si impia fuerint, sicut fuere pharaonis regis, cum obstetricibus imponeret, ut Hebrearum mulierum masculos foetus inter obstetricandum pręfocarent. quibus (ut ait Scriptura) quoniam regi non paruerunt, benefecit Dominus. Cum enim illicita iubentur | tunc Deo non hominibus erit obediendum. Parentibus quoque non inhonesta imperantibus obsequium obedientiam-que denegare | mortiferum habetur. [ERROR: no reftable :] deut. 21 iubente Lege | filium contumacem, proteruum, monita patris et matris non audientem lapidibus obrui. Ad hęc si longitudo uitę promittitur reuerenti patrem ac matrem, nonne mors manet illum, qui per inobedientiam parentes offendit? Vnde Salomon in Prouerbiis ait: [ERROR: no reftable :] 19 Qui affligit patrem et fugit matrem, ignominiosus erit et infelix. Vxor etiam si mariti iussionibus non indignis renuerit obtemperare peccabit. Cui a Domino est dictum: [ERROR: no reftable :] gen. 3 Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Hoc Paulus apostolus affirmat ad Corinthios dicens: [ERROR: no reftable :] prima 11 Omnis uiri caput Christus est, caput autem mulieris uir. et ad Ephesios: [ERROR: no reftable :] ad Eph. 5 Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. et ad Colossenses: [ERROR: no reftable :] ad Col. 3 Mulieres subditę estote uiris, sicut oportet in Domino. Idem astruit ipse apostolorum princeps Petrus: [ERROR: no reftable :] prima 3 Et mulieres inquit subditę sint uiris suis. [ERROR: no reftable :] Hester 1 Certe non aliam ob causam ab Assuero, Persarum rege, Vasthim repudiatam legimus, nisi quia per internuncios ab illo uocata uenire contempsit. et hoc quidem egit ille sapientum consilium secutus, ut omnes mulieres discant deferre honorem uiris | et non minus obedientiam quam fidem pręstare. Quod si omnium de quibus locuti sumus, iussioni ac mandatis nos parere atque obsequi diuina lex iubet, profecto qui illis non obedierit, ne Deo quidem obedisse

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.