Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 10v --

perdere in gehennam! Si ergo casus inciderit, ut aut moriendum sit | aut peccandum, eligatur potius mors corporis quam animę. mors enim animę peccatum est. Quod si metu mortis perculsus | uitę fragili et uelis-nolis cito periturę tunc peperceris, illam stabilem et immortalem, qua sancti fruuntur, amittes. Ait enim: Qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam. Nam siquis peccare mauult quam mori, hic sibi uiuet | et Deo morietur. deo autem mori est | in inferi baratrum ruere | et nullum cum iis qui uere uiuunt habere consortium. Sequitur: et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Sed ne forte dubius et incertus quęras, quo locorum inueniet eam, ait: Vbi ego sum, illic et minister meus erit. Quid autem illo homine felicius, qui merebitur esse socius Christi? Sed si cum illo simul uiuere uolumus, mundo moriamur, nullum recusantes quo Deo gratificari possimus laborem, nulli cedentes aduersantium persecutioni. Nam dum tyrannus minatur necem, Christus aperit paradisum, dum homo impius tormentis cruciat, clemens Deus refrigerii sempiterni sedem constanter tolerantibus parat | pręmii-que magnitudine tanto ampliat magis, quanto grauius pro amore suo affligimur. si tamen uindictam in eos qui affligunt, non appetimus, sed econtrario bene illis facimus bene-que optamus, a quibus male accipimur. dicente Domino: [ERROR: no reftable :] Matth5 Diligite inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos | et orate pro persequentibus uos. Hoc prior pręstitit ipse qui precepit , deinde serui eius, qui suis persecutoribus monstrabant uiam salutis. et a quibus tormenta patiebantur, eis ignosci orabant. Proprium itaque Christianę fortitudinis est | seipsum uincere | et affectibus contra rationem nitentibus imperare | nec carni, sed spiritui obedire | ipsum-que Dominum pro uiribus imitari | ei-que sese quam simillimum reddere. Sed iam fortitudini contrariam pusilli animi imbecillitatem in medium proferamus. Fit enim ut magis elucescat uirtus ex comparatione uitiorum.

De animi imbecillitate. Caput XV

Si eum fortem esse constituimus, qui cupiditatibus dominatur, quis erit imbecillus et infirmus nisi qui sese his in seruitutem dederit? Hęc autem seruitus multo turpior atque foedior est | quam illa quam fecit captiuitas | aut quam nascendi attulit conditio. Neutra enim istarum officit quin etiam in ipsis magis liberi dominis nostris esse possimus. Maior quippe libertas est | non esse subiectum uitiis | quam non esse hominis mancipium. Vere igitur imbecillus est, quem superat auaritia | uel fraudulentia | uel simulatio | uel arrogantia | uel uanagloria | uel ira | uel gula | uel luxuria | uel libido | uel inconstantia | uel timor | uel ociositas | uel eorum quę ab Ecclesia recepta sunt incredulitas | cętera-que id genus. quę quoniam rationi naturęquę repugnant, quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę appetuntur. Imbecillus es igitur, si iugo premeris auaritię, cui seruiendo | non poteris seruire Deo. [ERROR: no reftable :] Matth5 Non potestis inquit Deo seruire et mammonę. hoc est Deo et diuiciis . Syri enim diuitias mammonam appellant. Qui autem diuitias pręferunt Christo | et nihil egeno porrigunt, ipso Dei Filio in fine iudicante | audituri sunt: Esuriui

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.