Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 132v --

inter eos qui inuocant nomen eius; inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos | in columna nubis loquebatur ad eos. Quare autem hęc | continuo subiunxit: Custodiebant testimonia eius | et pręceptum quod dedit illis. eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis: [ERROR: no reftable :] prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. [ERROR: no reftable :] Io. 15 Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis. Alibi autem ait: [ERROR: no reftable :] Io. 8 Si manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis. Vis audire maius his? [ERROR: no reftable :] Mat. 15 Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater et soror et mater est. Ad beatitudinis autem promissionem pertinet, quod in Hieremia clamans ait: [ERROR: no reftable :] Hiere. 7 Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus. et ambulate in uia quam mandaui uobis | ut bene sit uobis. Hoc apertius discimus in Euangelio dicente Saluatore: [ERROR: no reftable :] Io. 8 Siquis sermonem meum seruauerit, mortem non uidebit in ęternum. et iterum: [ERROR: no reftable :] Io. 10 Oues meę inquit | uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me | et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Cauillabitur aliquis et dicet: Deo et Christo obedientibus talia promittuntur, non his qui episcopis uel pręfectis parent. Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem: [ERROR: no reftable :] Luc. 10 Qui uos audit me audit, et qui uos spernit me spernit. qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Deo igitur Patri te o monache obedisse existima, cum seniori tuo obedieris, et bonorum quę hactenus dicta sunt, te compotem fore spera: securitatis, pacis | iustitię, longęuitatis, uictorię, regni, exauditionis, cum Christo amoris, in Deo beatitudinis.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.