Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 132v -- inter eos qui inuocant nomen eius;
inuocabant Dominum et ipse exaudiebat eos |
in columna nubis loquebatur ad eos.
Quare autem hęc |
continuo subiunxit:
Custodiebant testimonia eius |
et pręceptum quod dedit illis.
eadem Ioannis apostoli sententia est in Epistola dicentis:
[ERROR: no reftable :]
prima 3
Quicquid petierimus accipiemus ab eo,
quoniam mandata eius custodimus |
et ea quę sunt placita coram eo facimus.
Obedientia postremo facit,
ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur,
postea tandem cum Christo quoque beati futuri.
[ERROR: no reftable :]
Io. 15
Vos inquit amici mei estis,
si feceritis quę pręcipio uobis.
Alibi autem ait:
[ERROR: no reftable :]
Io. 8
Si manseritis in sermone meo,
uere discipuli mei eritis.
Vis audire maius his?
[ERROR: no reftable :]
Mat. 15
Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est,
ipse meus frater et soror et mater est.
Ad beatitudinis autem promissionem pertinet,
quod in Hieremia clamans ait:
[ERROR: no reftable :]
Hiere. 7
Audite uocem meam,
et ero uobis Deus,
et uos eritis mihi populus.
et ambulate in uia quam mandaui uobis |
ut bene sit uobis.
Hoc apertius discimus in Euangelio dicente Saluatore:
[ERROR: no reftable :]
Io. 8
Siquis sermonem meum seruauerit,
mortem non uidebit in ęternum.
et iterum:
[ERROR: no reftable :]
Io. 10
Oues meę inquit |
uocem meam audiunt,
et ego cognosco eas,
et sequuntur me |
et ego uitam ęternam do eis,
et non peribunt in ęternum,
et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Cauillabitur aliquis et dicet:
Deo et Christo obedientibus talia promittuntur,
non his qui episcopis uel pręfectis parent.
Audiant ergo ipsum Dominum ad illos quibus Ecclesiam commendabat dicentem:
[ERROR: no reftable :]
Luc. 10
Qui uos audit me audit,
et qui uos spernit me spernit.
qui autem me spernit,
spernit eum qui misit me.
Deo igitur Patri te o monache obedisse existima,
cum seniori tuo obedieris,
et bonorum quę hactenus dicta sunt,
te compotem fore spera:
securitatis,
pacis |
iustitię,
longęuitatis,
uictorię,
regni,
exauditionis,
cum Christo amoris,
in Deo beatitudinis.
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|