Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 681 --

aduersa bene cędunt, dum ea ferendo superant. Huic simile est quod in Esaia loquitur Dominus et ait: [ERROR: no reftable :] Esa. 1 Si me audieritis, bona terrę comedetis. At uero Apostoli et sancti martyres quos obedientes fuisse negare non possumus, angustias, persecutiones et supplicia passi sunt | quomodo ergo bona terrę comederunt, cum tribulationes in uita tolerarint? Bona igitur terrę illa esse reor, quęcunque nobis materiam prębent exercendę uirtutis. Multa autem uulgo bona putantur, quę potius mala sunt, quia peccandi occasionem licentiam-que suppeditant. ut sunt diuitię quę luxuriam alunt, et dignitates mundi atque honores, quę superbię fomenta sunt. Post hęc in eodem propheta Dominus ait ad domum Iacob: [ERROR: no reftable :] Esa. 48 Vtinam attendisses mandata mea | facta fuisset sicut flumen pax tua | et iustitia tua sicut gurgites maris. Sed quę pax erat discipulis Christi, quibus ipse dixit: [ERROR: no reftable :] Luc. 10 Ite ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. Item: [ERROR: no reftable :] Luc. 21 Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Postremo ait: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt, quanto minus pręsentibus bonis deliniuntur. Longęuitas etiam promissa est dicto audientibus. quam quidem beatioris uitę ęternitatem interpretari possumus. Nulla enim felicitas est | in hac lachrymarum ualle diu commorari. Illa ergo dierum longitudo quę finem non habet, ipsis qui obediunt proponitur. dicente ad Salomonem Domino: [ERROR: no reftable :] reg. 3. 3 Si ambulaueris in uiis meis | et custodieris pręcepta mea et mandata mea, sicut ambulauit pater tuus, longos faciam dies tuos. Victoria quoque aduersus inimicos obedienti spondetur in Leuitico, ubi cuncta eis ex sententia successura

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.