Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 680 --

mercenarius neque seruus est sed potius filius Patri ęterno perpetua charitate deuinctus. Atque ideo qui uoluntarie seruit, sponte obtemperat, nihil in quo Deo gratificari se censet, agit inuitus. Hic certe cum psalmista sancto concinere poterit: [ERROR: no reftable :] ps. 39 Vt faciam uoluntatem tuam Deus meus uolui. Tunc demum uera perfecta-que obedientia est, cum nostra uoluntas ex Dei pendet uoluntate. cum uidelicet quod ipse pręcepit facimus, non quod caro ad malum prona suggerit. De isto obedientię genere est dictum: [ERROR: no reftable :] reg. primo 15 Melior est obedientia quam uictimę | et auscultare magis quam offerre adipem arietum. et alibi: [ERROR: no reftable :] Eccli. 35 Sacrificium salutare est | attendere mandatis | et discedere ab omni iniquitate. Quoniam autem nihil mali est, quod lex diuina non prohibeat, neque boni quod non imperet uel pręcipiat, omnium prorsus abstinentia uitiorum | omnium-que exercitatio uirtutum obedientia est. Ita ut ne fidei quidem sacramenta proderunt nobis, nisi ipsam obedientię coluerimus uirtutem. Vnde gentium apostolus Paulus: [ERROR: no reftable :] Ad Cor. prima 7 Circumcisio inquit nihil est, et pręputium nihil est | sed obseruatio mandatorum . Et apostolus Iacobus: [ERROR: no reftable :] epistula 2 Fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

De obedientivm pręmio. Caput XI

Videamus nunc quęnam bona pollicetur obedientibus Dominus. Obediens inter aduersa securus est. dicente Dei sapientia: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 1 Qui me audierit, absque terrore quiescet, et abundantia perfruetur, malorum timore sublato. In Ecclesiaste quoque dicitur: [ERROR: no reftable :] Ecclesiastes 8 Qui custodit pręceptum,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.