Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 678 --

inquit damnationem acquirunt. Quoties ergo imperatum est, quod potestati quę a Deo est conuenit, parere debemus ut Deo. At uero cum male, impie, iniuste aliquid iussum fuerit, malignitati eius qui iussit resistendum est | neque quod fieri uoluit faciendum. Talis quippe iussio nequaquam sequitur ordinem a Deo datę potestatis, sed eius qui abutitur potestate, prauitatem atque nequitiam. Iccirco idem apostolus ad Titum scribens non satis habuit dicere: [ERROR: no reftable :] Ad Titum 3 Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, sed subiunxit: ad omne opus bonum paratos esse. Cum itaque potestas aliquid iusserit, subditi mens mature perpendat, utrum bonum an malum sit quod iubetur. si bonum fuerit pareat, si malum, parere caueat, ne Deum offendat. Quod si nec bonum nec malum uidebitur, perinde ac si bonum esset obtemperet. Satis est enim si malum non est quod iubetur. Bonum autem etiam si iussum non fuerit, agere expediens erit. Bene enim agendo mala iubentem poteris contemnere. Vis inquit non timere potestatem? bene fac. Fieri quidem potest, ut potestas male officio suo fungens aduersus innocentem sęuiat, sed Dominum audimus dicentem: [ERROR: no reftable :] Mat. 10 Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere | sed eum potius timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que imperantis minas intrepide contemnere. Sed rursum Apostoli pręceptum est: [ERROR: no reftable :] Ad Ephes. 6 Serui obedite dominis carnalibus cum timore et tremore et synceritate cordis uestri, sicut Christo; non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes. id est, laudem | fauorem-ue

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.