Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 675 --

ęquum-que sit, quod iussum a Deo atque constitutum fuerit. Cuius unius sapientia nunquam errat | et bonitas a sui perfectione deflectitur. Cuicunque igitur ita ut oportet de Deo persuasum fuerit, non inquiret quare sic aut sic aliquid ille iubeat siue mandet, sed tantum quod imperatum est, id persequi atque perficere curabit. [ERROR: no reftable :] Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo credentium constitui meruit pater. stellas numerare iubetur, in earum comparatione filios habiturus. [ERROR: no reftable :] Samuel reg. primo 15 Amalechitarum regem Samuel propheta in frusta discidit, cui uicto Saul rex pepercerat. maioris-que pietatis exemplum prębuit Samuel, quia homini non pepercit ut Deo obediret. a Saule autem tollitur regnum | et alteri datur, quia illum quem iussus erat interficere, uiuere permisit. Non itaque pius sed impius est habendus, qui domini transgreditur legem, ut seruo indulgeat et blandiatur, magis-que hominem offendere metuit, mortalem, fragilem, caducum, quam Deum immortalem, ęternum, omnipotentem, omnium quę ubique sunt opificem, omnium dominum ac moderatorem. [ERROR: no reftable :] Esd. primo 10 notandum Quid uxore quid liberis in uita charius? legimus tamen illos qui de Babylone cum Esdra sacerdote postliminio redierant, cum didicissent ex lege diuina non licere sibi alienigenis mulieribus copulari, cum illis quas duxerant, diuortium fecisse | ac de ipsis genitos abdicasse. Vincere enim debet omnem erga alios amoris affectum sola Deo parendi atque obsequendi sedulitas. Quę profecto si nobis contigerit, nullus hominum timor obstabit, nullus pudor, quin agamus, quicquid uel a Domino | uel a pontifice uel a collegii nostri pręposito iniunctum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.