Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 674 --

superbos Dominus mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles. esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. Cęterum ibi quoque terribiliter minatur superbis Dominus, ubi ait: [ERROR: no reftable :] Mat. 11 Et tu Capharnaum nunquid usque in cęlum exaltaberis? usque in infernum descendes; ut uidelicet poena delicto respondeat | et, quanto quis altius errigitur, tanto inferius labatur et corruat. Hinc est ille angeli in Apocalypsi clamor: [ERROR: no reftable :] 18 Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum! Et cum hęc ita sint, nonne fidelissimo cuique ab arrogantia fastu atque superbia maxime abhorrendum sit | et enitendum, ut humilitatem mansuetudinem humanitatem-que sequatur? Id demum ita seruare poterit, si in omnibus ei qui omnibus pręsidet parebit. Quam rem ut impensius pręstet, nunc de ipsa obedientię uirtute Spiritu Sancto fauente aggrediemur .

De obedientia deo praestanda. Caput IX



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.