Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 669 --

duro et grandi et forti super Leuiathan serpentem ueterem, et super Leuiathan serpentem tortuosum, et occidet cętum qui in mari est. Qui enim nunc uel circa aera istum nubilosum uel circa terram hanc mortalium sedem uersantur, tunc omnes in barathro Tartari terribili atque horrendo concludentur. At tu si nolis cum his habere sortem, consortium quoque fuge superborum. Rarum est enim ut quis illorum mores non imitetur, quorum consuetudine utitur. Vnde psalmista: [ERROR: no reftable :] ps. 100. Superbo oculo inquit | et insatiabili corde, cum hoc non edebam. et Scripturarum pręcipuus illustrator Hieronymus noster: Nihil inquit a pueritia magis uitare conatus sum | quam tumentem animum et errectam ceruicem, Dei contra se odia prouocantem. Ob hoc quoque superbos fuge, ne forte dum illis iungeris, cum ipsis simul turbine diuinę uindictę inuoluaris. Qui enim uitiosis libenter copulatur, licet moribus dissimilis sit, fauere tamen uitiis eorum uidetur. et sicut a societate malorum non abhorret, ita minime mirum erit, si poenę quoque eorum particeps efficietur.

De svperborvm poena. Caput VIII

Qualis autem superborum poena futura sit, pręsentia demonstrant. Nam si in uita quoque grauissime plectuntur, haud dubium quin multo acerbiora passuri sint | post mortem in inferno, nisi decedentium comes fuerit humilitas. Id quanquam ex his quę diximus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.