Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 638 --
De hvmilitatis virtvte.
Caput XXI
Porro quoniam ad acquirendam diuinę benignitatis gratiam opus est humilitatis uirtute,
tempestiuum uidetur,
ut nunc de ipsa disseramus.
[ERROR: no reftable :]
ps. 112
Dominus enim qui in altis habitat (ut in psalmo dicitur) humilia respicit in cęlo et in terra
Superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam.
Et in alio psalmo:
[ERROR: no reftable :]
ps. 137
Excelsus inquit Dominus humilia respicit,
alta autem a longe cognoscit.
Longe est enim ab eo qui inflatur,
qui fastum fouet |
se-que super alios errigit |
et quanto magis insolescit,
tanto longius a Deo recedit,
ad quem non est nobis accessus nisi per humilitatem.
iuxta illud:
[ERROR: no reftable :]
ps. 46
Suscipiens mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
Quod et Salomon in Prouerbiis confirmat dicens:
[ERROR: no reftable :]
Prouerb. 3
Ipse deludet illusores,
et mansuetis dabit gratiam.
Et Esaias propheta:
[ERROR: no reftable :]
57.
Deus inquit in sancto habitans |
et cum contrito et humili spiritu,
ut uiuificet spiritum humilium |
et uiuificet cor contritorum.
In eodem propheta Dominum audimus dicentem:
[ERROR: no reftable :]
66.
Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu |
et trementem sermones meos?
Et in Zacharia:
[ERROR: no reftable :]
13
Conuertam manum meam ad paruulos.
Quę autem maior gratia humilibus in uita dari potuit |
quam uerę religionis cognitio?
quę in arcano latebat |
et quam ne philosophi quidem inuenire poterant,
eam nos Christo monstrante didicimus.
[ERROR: no reftable :]
Mat. 11
Vnde ipse ad Patrem conuersus:
Confiteor tibi inquit Pater domine cęli et terrę,
quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus,
et reuelasti ea paruulis.
Paruuli sane atque humiles erant apostoli,
qui primi didicerunt ut alios docerent mysterium Dei.
de quibus in psalmo
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|