Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 620 --

est super candelabrum non aliter quam ciuitas supra montem. Lucet enim omnibus qui in domo sunt, et fideles animas doctrinę suę fulgore illustrat | uel qualiter illustrari debeant, morum sanctitudine demonstrat. Gaudete igitur omnes euangelicę disciplinę doctores. de uobis ista memorantur, non de philosophis, non de oratoribus, non de poetis. Nulla in illis uerę lucis lux fuit, qui Christum ignorarunt. Vobis data est potestas, quam illi non habuerunt, curandi infirmos, eiciendi demonia, mortuos suscitandi. Infirmos enim curatis, quoties eos qui errant, in uiam ueritatis dirigitis. demonia expellitis, cum eos qui per peccatum diaboli domicilium erant, ad poenitentiam uestris exhortationibus conuersos Christo restituitis. mortuos ad uitam reuocatis, cum de scelerum sepulchro iam foetentes, diuinę misericordię magnitudinem proponendo ad uenię spem errigitis | et ut in Deo uiuere incipiant autores estis. At uero illi scientię gentilis professores, quomodo infirmos curarent, cum ipsi infirmi essent | diuersa inter se sentientes? quomodo demones eiicerent, ipsi demonum cultores, quos pro diis habuerunt? Quomodo mortuos reuiuiscere facerent, cum Christum, qui uita est, nescierint? Nonne uos illis doctiores estis, quos non homo sed Deus erudiuit? quos Dei Filius, qui summa ueritas est, instruxit? De uestra certe, non de illorum doctrina est dictum: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 20 Aurum et multitudo gemmarum et uas preciosum labia scientię. Nihil enim scientia charius, nihil pulchrius, quę de ore fidelis doctoris emissa uiam ad immortalitatem mortalibus ostendit. et quorum operum passibus ad beatitudinem peruenitur, uerissime docet. Vos ergo uenter estis, de quo flumina fluunt aquę uiuę. Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: [ERROR: no reftable :] Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.