Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 602 -- surrexit,
cur Saluatorem tuum non agnoscis?
aut si nihil custodibus donaueris |
nihil-que illi prius testati fuerint |
quam quod postremo dixerunt,
nonne sic interrogatos oportuit:
Vidistisne accessisse ad sepulchrum Discipulos |
an non?
si non uidistis multo sopore fortasse oppressi,
quomodo scire potestis?
sin uidistis,
cur non comprehendistis inermes armati,
paucos multi,
onere sublati corporis grauatos expediti?
Videtis o Iudei custodię uestrę manifestum mendacium |
attamen quę uestra pertinacia est,
uultis potius mendacio credere et perire |
quam sequi ueritatem et saluari.
Quid est autem quod Christum negando multo maiorem experti estis Dei iram |
diuturniorem-que passi calamitatem |
quam cum uitulum adorastis,
quam cum Baal,
Astaroth,
Acharon,
Belphegor,
Belzebub |
aliorum-que demonum simulachris sacrificastis?
Nam licet antea quoque cędes,
incendia,
rapinas,
captiuitates,
seruitutem,
exilia patrii-que soli miserabilem desolationem pertulistis,
quoties tamen uos Deum uestrum offendisse poenituit,
toties de malis omnibus liberati fuistis.
Longissima illa apud Babylonem seruitus (ut
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
|