Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 562 --

incertas opes certa ultro se dedentium cęde quęrere? Plebis tamen mercede militantis ista auaritia, illa uero regum. [ERROR: no reftable :] Hirtacus / Herodes. Hircanus enim prius, deinde Herodes Iudeę reges aperuisse feruntur sepulchrum Dauidis regis, thesaurum cum illo conditum rati. Scilicet non satis erat humanę cupiditati prędam capere ex uiuis | uel ex interemptis spolia | latentia quoque in monumentis cadauera excutere coepit. [ERROR: no reftable :] Nota [ERROR: no reftable :] (!) Sed et hoc quidem minus mirum quando iam nec aris nec templis Deo dicatis parcitur. Nostra ętate contigit | christianorum ecclesias a christianis prophanari, aurum argentum-que Deo consecratum per uim auferri. perinde ac si aduersus Deum, et non tantum aduersus homines bellum gereretur. quasi uero non idem Christus sit illorum qui oppugnantur et eorum qui oppugnant, cum utrique eius qui unus est nomine censeantur . Sed profecto nulla ibi religionis ratio ducitur, ubi auari animi nihil nisi quod rapiant attendunt. Quanuis autem multa deprędentur, multa parent, multa undique congerant, nunquam tamen satiantur, semper restat quod aceruo addi cupiunt. Nec minus huic uitio obnoxii sunt, qui liberis nepotibus-que abundant | quam qui soli sunt. Qualem Ecclesiastes admiratur dicens: [ERROR: no reftable :] 4 Vnus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius diuitiis | nec cogitat dicens: Cui laboro? et fraudo animam meam bonis? Sed qui eiusmodi sunt, iis per Esaiam minatur Dominus et ait: [ERROR: no reftable :] 5 Vę qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad extremum loci. nunquid habitabitis soli uos in medio terre? Quid enim nisi solus habitare uelle uidetur in terra, qui solus cuncta possidere concupiscit? Hic sane hydropici est morbus, qui eo plus sitit quo plus biberit. Sed si accesserit ad Iesum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.