Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 561 --

nepotem suum osculatus hospitio susceperat, generum suum fecerat, et ille iam bis septem annos ei seruierat. Fatebatur Laban quod propter ipsum a Domino sibi auctę opes fuissent. At uero, postquam uidit re pecuaria imprimis ditatum, inuidere ei coepit quem tantopere dilexerat | et discedentem persecutus est. manum innocenti iniecisset, amicicię propinquitatis officiorum-que oblitus, nisi somnio deterritus propositum inhibuisset. Amorem ergo quem paupertas conciliauerat, opulentia distraxit. [ERROR: no reftable :] Reg. 3. 15. Tabremon quoque Syrię rex (ut in libro Regum legitur) ex amico inimicus factus Baasę Israhelitarum regi ab Asa rege Iuda pecunia corruptus. [ERROR: no reftable :] Parali. secundo 21 Ioram uero ne fratribus quidem pepercit | ut eorum bona usurparet, uita ipsos priuauit. [ERROR: no reftable :] Iudas Ichar. Iudas etiam (ut ueteribus noua copulemus) a Domino ascitus apostolus, miracula operandi facultate ab eodem donatus, sacrę communionis particeps factus, osculo exceptus | quia tamen pecunię auidus fuerat, triginta argenteis illum uendidit, a quo iam tot beneficia acceperat. Neminem itaque uere diligunt hi, quibus habendi cupido dominatur. Siqua enim lucri spes accesserit, continuo grassantur in eos, quos uidebantur diligere. [ERROR: no reftable :] Hiere. 41 Godolias Nam et Godolias Ismahelem domi suę ut amicum excepit conuiuio | et eundem inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore foedare timuit, qui aliena occupare concupiuit. Proferam adhuc magis cruentum exemplum, sed minus rationis compotis uulgi. [ERROR: no reftable :] Titi milites. [ERROR: no reftable :] (!) Tito Hierosolymam obsidente | plurimi ex Iudeis fame compulsi ad Romanos transfugiebant (ut Iosephus autor est) percrebuit fama transfugas aurum haustum uentre gestare cum a suis nequid efferrent excuterentur. ob hoc a militibus Romanis clam excepti laniati-que exenterabantur. quęrebatur-que aurum intra cęsorum uiscera | nec fortasse inueniebatur. hac tamen de causa ad duo milia hominum una nocte perisse constat. plures perissent, nisi re comperta cęsar scelus edicto compescuisset. Quid hac atrocius immanitate?

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.