Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 448 --

frugem facturum, dicunt: [ERROR: no reftable :] Act13 Quia repellitis uerbum Dei | et indignos uos judicatis ęternę uitę, ecce conuertimur ad gentes. Quę uidelicet et audiunt Euangelii prędicationes | et quod audiunt credunt | et quod credunt opere complere pro uiribus nituntur. Vos uero increduli mementote ab ipsa ueritate id est a Dei Filio dictum: [ERROR: no reftable :] Luc9 Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum uenerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Huius autem hominis infelicitati, quem Christus erubescet, nulla uitę pręsentis infelicitas potest comparari. Nam qui receptus a Deo non fuerit in gratiam, a diabolo recipietur in damnationem supplicium-que sempiternum.

De conuersis ad Deum. Caput X

Vt autem alterum ex his euitemus, alterum sequamur, sarcina peccatorum deposita, quę nos in abyssum deprimit inferni, ad illa conuertamur quę de terra erigunt pauperem et in cęlo collocant. [ERROR: no reftable :] Mar14 Imitemur Symonem leprosum, ut flagitiorum lepra curati mereamur hospitem habere Christum. Neque nos prioris uitę pudor impediat | aut horror in desperationem trahat. [ERROR: no reftable :] Luc14 benignissimus est, qui ad coenam inuitari iubet pauperes, debiles, cęcos | et claudos id est omni scelerum genere

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.