Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 553 --

et periuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant uiduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum. Audiat et illud quod in Amos propheta legitur: [ERROR: no reftable :] 5 Pro eo quod diripiebatis pauperem, et prędam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum. quia cognoui scelera uestra, et fortia peccata uestra. Igitur uel illa uobis o diuites quę inique comparastis eripientur | uel uos illis, et spes omnis male partę rei in contrarium uertetur. Intolerabilior tamen erit poena inferni | quam uitę pręsentis calamitas. [ERROR: no reftable :] Iudex Cęterum neque illorum inulta erit auaritia, qui dicundi iuris fungentes officio, pecunia donisue corrupti iniuste iudicant | et quęstum magis quam ęquitatem diligunt | eius-que causam potiorem habent qui plus dederit. His per prophetam dicitur: [ERROR: no reftable :] Esa. 5 Vę qui iustificatis impium pro muneribus | et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et in Iob est scriptum: [ERROR: no reftable :] Iob 15 Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. [ERROR: no reftable :] Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia contigit, ut populus Israhel prius in Aegyptum confugiens principem suę gentis haberet a quo aleretur. deinde in Caldea captiuus, a quo protegeretur. Ideo isti nec honorem nec dona recusarunt, ut suis in necessitate succurrerent, non ut sibi opes aceruarent. Beatus est autem qui pręceptum Domini obseruat dicentis: [ERROR: no reftable :] Leui. 19 Non consyderes personam pauperis, nec honores uultum potentis | iuste iudica proximo tuo. [ERROR: no reftable :] 2 Iniustus iudex est iuxta Iacobi apostoli sententiam, Qui plus honoris defert diuiti superbo | quam pio pauperi et humili. Captator est profecto non amicus, qui tantum diuitibus blanditur, laudat ut stipem elliciat, honorat ut lucretur. Cui autem uerum diuitiis potius est, non dona sequitur sed iustitiam. Quam quoniam opibus

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1516]: Evangelistarium, versio electronica, Verborum 155872, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-euang.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.